- VETURIA
- I.VETURIAC. M. Coriolani mater fuit, ad quam adierunt matronae Romanae, quae in discrimine patriae pervicerunt, ut Veturia, magnô natu mulier, et Volumnia, coriolani uxor, duos parvulos ex Coriolano ferentes secum, in castra hostium irent: et quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus, lacrimisque defenderent: quod praestiterunt: Nam fractus precibus ac fletibus matris Veturiae ac uxoris Volumniae Coriolanus, castra retro ab urbe movit. Tit. Liv. l. 2. c. 40. Dion. Halic. l. 7. et 8. Hinc statuit Senatus, ut femineum exstrueretur templum Divae Fottunae, ubi feminae singulis annis, eâdem, quâ liberata fuerat urbs, die, sacra peragerent: idque in feminarum honorem, ac huius facti velut miraculi, monumentum perpetuum.II.VETURIAgens Romana, quae prius Vetusia dicta fuit, nomen dedit tribui Veturiae, cuius meminit Liv. l. 36. ubi duplicem habet Veturiam Iuniorum et Seniorum. Fuit haec tribus ultima ex 19. illis, in quas populum Roman. divisit Servius Tullius, vide Carol. Sigonium, de antiq. iure civium Rom. l. 1. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.